Numbers 4

. ORIG. Cum in tres ordines dividantur filii Levi, etc., usque ad et purioribus sensibus et liberis a saecularibus indicamus. ID. Alia littera, etc., usque ad ut faciat opera in tabernaculo testimonii. ID. Tabernaculum testimonii, etc., usque ad non ab Israelitis sed a Levitis. Ne forte aliqui videant nudam et moriantur. Exterminatur enim qui ineffabilia sacramenta contingit, nisi meritis et scientia in sacerdotii gradum promotus fuerit. ORIG., hom. 4 in Num. Septem quaedam species numerantur, etc., usque ad alii autem haec operta videant, imo velata in humeris portent. . Filii Aaron sacerdotes, quibus omnia nuda et aperta videre concessum est. AUG., quaest. 7 in Num. Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper panes, non quia illi semper. . Alia littera: Posset ista locutio videri, quam velut absurdam et non integram Latini interpretes transferre voluerunt, id est super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, tanquam debuerit dici, et altare aureum adoperient vestimento hyacinthino: non adoperient vestimentum hyacinthinum. Hoc videtur significare quod ipsum vestimentum hyacinthinum aliunde adoperiretur. Sed mihi videtur non tam genus locutionis esse, quam subobscurus sensus; hoc enim intelligi potest: super altare aureum adoperient vestimentum hyacinthinum, ut ipsum vestimentum hyacinthinum alia re operiendum praeceperit, quod vestimentum jam super altare esset, ac si breviter utrumque complecteretur, ut vestimento hyacinthino altare operiendum, et vestimentum hyacinthinum alio tegmine operiendum. Subjunxit denique unde operiri vellet vestimentum hyacinthinum, cum adjecit: et adoperient illud operimento pelliceo ianthino. . ORIG., hom. 4. Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus haereditatem praestabit nobis Dominus noster Jesus Christus. . ORIG. etc. Intellige prius collocationem tabernaculi, etc., usque ad humeri autem opera significant. . etc. ORIG. In Ecclesiasticis quoque observationibus, etc., usque ad et in opus proferri ratio poposcerit. . Tricenarius, qui denario ter multiplicato componitur, integritatem fidei et perfectionem operis significat, sine quibus nemo accedere debet ad divina ministeria. Joseph tricenarius Aegypti suscepit gubernacula Gen. 11., et David regnum, quod septuagenarius, id est, perpetua quiete dignus complevit III Reg. 2.. Et Ezechiel prophetiae dona promeruit Ezech. 1.. Et quia per fidem adversa debent longanimiter ferri, et praemia sublimiter sperari arcae vel templi altitudo, et tabernaculi longitudo triginta cubitis mensurantur. etc. ORIG. In hoc quoque libro de hostium spoliis, etc., usque ad et tradere filiis Caath portanda humeris, et manibus vehenda. etc. ORIG., hom. 5 in Num. Dicitur de Levitis, etc., usque ad qui omni ex parte multiplicatis et purificatis sensibus invonitur perfectus. . ORIG. Quinquagesimus autem annus remissionem et indulgentiam significat, etc., usque ad si addatur unius decadae consummatio, fiunt quingenti. . .